MEMBRANAE

MEMBRANAE
MEMBRANAE
ex pellibus coriove animalium, Pergami primum paratae, hodieque originis suae nomen tenent. Ita enim Plin. ex Varrone l. 13. c. 11. Pergami ab Eumene Rege inventas esse Membranas, supprimente chartas Rege Ptolomaeô. Sed non dubium est, quin diu ante Membranae repertae fuerint: Earum enim antiquissimum usum indicat Graecorum Proverb. Α᾿ρχαιότερα διφθέρας, Antiquiora diphtherâ. Persicos quoque Annales solere Membranis conscribi auctor est Diodor. Sic. l. 2. Auctorem laudat Ctesiam, qui sua se hausisse scribit ἐκ βασιλικῶν διφθερῶν, ex Membranis regiis. Tales quoque fuêre libri, quos Eleazar, Pontifex Iudaeus, misit Ptolomaeo Philadelpho, apud Ioseph. Ant. Iud. l. 12. Unde mirum Eruditis videtur, quod Plinius ad Eumenis tempora Membranarum originem referat: quibus aeque mirum, quod ibidem Chartam Alexandri M. victoriârepertam, conditâ in Aegypto Alexandriâ docet; cum, ut Guilandinus ostendit, longe ante conditam Alexandriam, charta fuerit in usu. Nimirum res ita habet: Alexandriâ conditâ, quia Aegyptus in Macedonum esset potestate, Chartae per Graeciam vulgaris esse usus coepit: usque dum ex aemulatione inter Ptolomaeos et Pergamenos Reges, (de nobilitate Bibliothecae certabant) Rex Aegyptius vetuit Chartam Aegyptô efferri. Tum Pergamenus Rex, ne ab studio priori remitteretur, curavit, ut Membranarum longe maior esset copia: quae Pergamenae dictae, quia optimae Pergamô adferrentur. Membranarum nomen autem inde, quia degluptae animalium membris, Isidor. l. 6. c. 11. Sane Pergamenae erant ovillae pelles. Unde Martianus Capella l. 2. cum dixisset, librorum alios esse ex papyro, alios ex carbaso, addit, ex ovillis multi quoque tergoribus. Quia vero pelles illae prius pilos habuêre, eô Persius Sat. 3. v. 9. ait.
Iam liber, et positis bicolor Membrana caepillis
Nec tamen solum usi pellibus, quas membris detraxissent, urum et intestinis: ut omentis Elephantorum, de quibus Isidor. ibidem. Item intestinô Draconis; quale illud, cui Zonaras Annal. l. 3. inscriptam fuisse ait universam Iliada et Odysseam. Unde meriro Membranacei libri etiam linteis antiquiores dicuntur Gehardo Ioh. Vossio, quem vide de Arte Grammatiea l. 1. c. 38. Construebantur autem hi et compingebantur, ex multiplicibus tabelliis et foliis, haud secus ac nostri hodie solent, qui ex multis constant foliis, aliis super alia structis et inter se compactis, ut videre est apud Martialem l. 14. Epigr. 184. de Homero, item de Virgili in membrana. ibid. Epigr. 186. cum chartae et chartacei libri, in volumina conrotularentur et interiorem tantum faciem scripturis oppletam haberent, uti dictum supra. Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. et supra Libri, infra item Papyrus Pergamena.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Membranàe fenestrarum sterni — krūtinkaulio įlankų plėvės statusas T sritis jungtys atitikmenys: lot. Membranàe fenestrarum sterni; Membranàe incisurarum sterni ryšiai: platesnis terminas – krūtinkaulio jungtys siauresnis terminas – raktikaulio raištis …   Paukščių anatomijos terminai

  • Membranàe incisurarum sterni — krūtinkaulio įlankų plėvės statusas T sritis jungtys atitikmenys: lot. Membranàe fenestrarum sterni; Membranàe incisurarum sterni ryšiai: platesnis terminas – krūtinkaulio jungtys siauresnis terminas – raktikaulio raištis …   Paukščių anatomijos terminai

  • Membranae interanulares — tarpžiedinės plėvės statusas T sritis kvėpavimo aparatas atitikmenys: lot. Membranae interanulares ryšiai: platesnis terminas – bronchų kremzlės …   Paukščių anatomijos terminai

  • Membranàe testae — lukšto plėvelės statusas T sritis šlapimo ir lyties aparatas atitikmenys: lot. Membranàe testae ryšiai: platesnis terminas – kiaušinis siauresnis terminas – išorinė lukšto plėvelė siauresnis terminas – oro kamera siauresnis terminas – vidinė… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Membranàe vitelli — trynio membranos statusas T sritis šlapimo ir lyties aparatas atitikmenys: lot. Membranàe vitelli ryšiai: platesnis terminas – kiaušinis siauresnis terminas – ištisinis lapelis siauresnis terminas – ovocito plazmolema siauresnis terminas –… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Membranae fetales — vaisiaus membranos statusas T sritis gyvūnų raida, augimas, ontogenezė, embriologija atitikmenys: lot. Membranae fetales ryšiai: platesnis terminas – organogenezė siauresnis terminas – alantojo susidarymas siauresnis terminas – bambos virkštelė… …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Membranae fetales definitivae — galutinės vaisiaus membranos statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Membranae fetales definitivae ryšiai: platesnis terminas – žmogaus vaisiaus plėvės siauresnis terminas – motininės dalys siauresnis terminas – vaisinė dalis …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Membranae fetales mammalium — žinduolių vaisiaus plėvės statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Membranae fetales mammalium ryšiai: platesnis terminas – organogenezė siauresnis terminas – placentos anatomija siauresnis terminas – placentos tipai siauresnis terminas – …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • membranae — mem·bra·nae (mem braґne) [L.] genitive and plural of membrana …   Medical dictionary

  • membranae — n. membrane, thin and soft layer of animal or plant tissue that covers or lines an organ or part …   English contemporary dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”